Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 779. [775.] [ 1152] Ad Postumum promissis non stantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.779
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dixi cuicumque semel, stant firma; labascit
Nec mihi captum unquam, Postume, consilium.
Te quoque firmum animi constanti mente putabam
Propositum atque datam posse tenere fidem.
Non potes, ut video, dicta et promissa retractas,
Heu, stipula, heu, siccis mobilior foliis!
I, quemvis alium posthac tibi quaere sodalem:
Odi ego, qui probrum non putat esse levem.