Latin
SATYRICA, 781. [777.] Animi dotes, sed tantummodo juvenum, Phyllis amat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.781
Unproofread scanNot analysed yet
Doctrinam, ingenium, cultumque ac verba diserta,
Atque bonos mores denique Phyllis amat.
Hoc mihi sed dici cupio tamen: Omnia Phyllis
Haec tantum pulchro cur amat in juvene?