Latin
SATYRICA, 798. [793.] Ad Gelliam nimium viris blandientem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.798
Unproofread scanNot analysed yet
Blanda viris nimium crebro es. Dic, Gellia, fingis;
Anne facis vero, quae facis, ex animo?
Pol medium haec inter nihil est. Dic, qualis haberi,
Gellia, vis? Mendax, anne pudica parum?