Latin
SATYRICA, 800. [795.] De Phyllidis probitate ad Gelliam
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.800
Unproofread scanNot analysed yet
Non ductare choros Phyllis, non psallere, dulci
Non cantu attonitis corda subire viris,
Non coetu in juvenum vafro sermone jocari,
Blanda nec Idalio spargere dicta sale.
Gellia, nil horum, quae scis tu, scit mea Phyllis,
Sed, quod tu nescis, scit tamen esse proba.