Latin
SATYRICA, 815. [809.] In Aulum mendacem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.815
Unproofread scanNot analysed yet
Dicta indicta tibi sunt, Aule, indictaque dicta,
Quae lubet ut tecum nil sine teste loqui,
Vel sit opus quaecumque loquor mandare tabellis.
Primum ergo hoc, dictum ne tibi forte neges,
En scribo "Fallax et mendax diceris, Aule,
Dicta quod, ut libitum est, dicta fuisse negas".