Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 83. De Glaucia sene amari se a puellis judicante
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.83
Unproofread scanNot analysed yet
Ultra dena aevo progressus Glaucia lustra,
Pulchrum et floridulum se putat esse tamen,
Illius et captas forma languere puellas,
Certatimque illi dicere blanditias,
Et si qua ingemuit forte illi proxima, retur
Fixam angi telo corda cupidineo.
Quid? Caret ergo oculis? Speculum non consulit unquam,
Non rugas? Canum non videt ergo caput?