Latin
Poem 5.840
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.840
Unproofread scanNot analysed yet
Jam sexagenum Varro qui venit ad annum,
Progressusque ultra est, se negat esse senem.
Et merito; nam quae loquitur, quae scribit ineptus
Omnia quinquennem vix deceant puerum.