Latin · Elegiac couplet
Poem 5.842
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.842
Unproofread scanNot analysed yet
Cinna ubinam fueris, quicum sis quidve locutus,
Quae tibi amicitiae, quaeve inimicitiae,
Quid speres, metuas, doleas, laetere, secundis
Quid tibi et adversis quid tibi contigerit,
Narras, obtundisque aures mihi semper inepte,
Istarum re ulla qui nihil afficior,
Quem mea sollicitant, tua nil qui scire laboro,
Qui nescire ipsum te quoque discupiam.