Latin
Poem 5.866
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.866
Unproofread scanNot analysed yet
Obscurum dicit me Varus, Tuscula rura
Dicturus, dixi quod "Juga Telegoni",
Dicturus Tibur, "Catilli moenia" dixi;
Obscurum at pueri, turba pusilla, negant,
Atque docent, Flacci recitato carmine, quae sint
Moenia Catilli, quae juga Telegoni.