Latin · Elegiac couplet
Poem 5.896
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.896
Unproofread scanNot analysed yet
Quae primum in buccam veniunt, canis, Attale, raptim,
Inde tumes, vates mirus et esse putas.
Falleris: id nomen potis est vix ille mereri,
Acri qui expendit singula judicio;
Quem limae exercet durus labor, usque retractat
Carmina qui cura pervigil assidua.
Sic pauci: temere quo tu canis, Attale, pacto,
Nemo fuit lauro dignus Apollinea.