Latin · Elegiac couplet
Poem 5.900
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.900
Unproofread scanNot analysed yet
Quid mea me benefacta juvant? Quid plurima, Thyrsi,
Quae tibi nequidquam dona tuli atque fero?
Irritus in ventos sudor fugit atque labores
Aura meos nubes spargit in aerias:
Non secus ac sterili, mandat qui semina terrae,
Nec profecturis littora bobus arat.
Ergo vale: tibi quaere alium, quem fallere possis,
Nullam et pro meritis, Thyrsi, referre vicem.