Latin
Poem 5.908
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.908
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid habes melius, quod possis dicere, Quinte,
Dic; facili mutus, quod juvet, aure bibam.
Ista piget toties audire ac discere, multam
Pastus ubi expleris largiter ingluviem.
Parce, oro; fuit esca tuo quae grata palato,
Auri eadem toties ne sit amara meae.