Latin · Elegiac couplet
Poem 5.936
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.936
Unproofread scanNot analysed yet
Insomnem ludo, quam longa est, ducere noctem,
Ad lucem foede stertere dein mediam,
Inde dapes celebrare, domo dein sole cadente
Evectum Portam visere Flaminiam;
Inde iterum totam garrire ac ludere noctem:
Hoc est in vita, Postume, nil agere,
Nec prodesse hominum generi, multoque minoris
Vel fabro apud sanos esse, vel agricola.