Latin
SATYRICA, 965. [959.] Futilia esse amatorum judicia
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.965
Unproofread scanNot analysed yet
Nulli non dicis Tullam praestare puellae;
Id vero dici pol reor ex animo,
Nec tamen et vere dici reor, Eucrite, amantum
Scis etenim, quam sit futile judicium.
Scis aliis, nescis uni tibi: cuncta, putato
Sed, tu aliis quae scis, haec tibi scire alios.