Latin
SATYRICA, 969. [963.] In Varum multiloquum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.969
Unproofread scanNot analysed yet
Ut verum ostendas, brevis est via, rectaque, Vare.
Est, non est, totam rem tibi conficiet.
Ut falsum obtrudas, flexu est opus, omnia multo
Verborum et longo dicere circuitu.
Hic tibi, quod doleo, placuit mos, Vare, juvat me,
Atque erit, ut semper vox juvet illa brevis.