Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 975. [969.] In Quintum hominem maledicum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.975
Unproofread scanNot analysed yet
Dic quae vis, modo vera tamen. Ne dicere veri
Quidquam in me possis, Quinte, cavere licet.
Ne, tibi quae fingis, dicas, ne somnia narres,
Quidquid agam, misero non licet effugere.
Hoc tamen est unum, quod laetor, somnia narras
Dum tua, dum fingis quae tibi collibuit;
Si quid peccaro, narranti jam tibi tandem,
Vera licet narres, non erit ulla fides.