Latin · Elegiac couplet
SEPULCRALIA ET LUGUBRIA, 23. Tumulus Eleonorae filiae ducis Arcis
Rajmund Kunić, Epigrammata 6.23
Unproofread scanNot analysed yet
Arcis prima ducem patrio quae nomine dixi
Eleonora tegor trima sub hoc tumulo.
Laeta mihi nolim luctu affecisse parentes,
Quorum risus, amor, deliciaeque fui.
Sed bene, quod frater superest. Rex aetheris alti,
Oro, serva illum sospitem et incolumem.
Redde illi quae dempta mihi sunt tempora, cumque
Rite suos annos vixerit, adde meos.