# Epigrammata 6.23

Rajmund Kunić, Epigrammata, SEPULCRALIA ET LUGUBRIA, 23. Tumulus Eleonorae filiae ducis Arcis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/6.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/6.23

Arcis prima ducem patrio quae nomine dixi
Eleonora tegor trima sub hoc tumulo.
Laeta mihi nolim luctu affecisse parentes,
Quorum risus, amor, deliciaeque fui.
Sed bene, quod frater superest. Rex aetheris alti,
Oro, serva illum sospitem et incolumem.
Redde illi quae dempta mihi sunt tempora, cumque
Rite suos annos vixerit, adde meos.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
