Latin · Elegiac couplet
LUDICRA, 1. [ 222] Ad Bernardum Zamagnam, de poeta inepto
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Carpe fugam, teque abde aliquo, Bernarde; propinquat
Ille malus vates, carminis illepidi
Conditor ille et habet versus tria millia secum,
Vel plures, nobis omnia quae recitet,
Ac male nos plectat crudelis hirudo, cruoris
Nullam non sorbens addita particulam.
Tu tibi carpe fugam, solus maneo ipse; molesto
Defungi praestat munere, ne me iterum,
Atque iterum usque domi quaerat, tandemque repertum
Anno post nugis enecet illepidis;
Namque mihi hoc fatum est, quod scripsit cumque meas ut
Serius, aut citius vulneret auriculas.