Latin
LUDICRA, 113. De malefactis ad pacandam Lesbiam adhibendis
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.113
Unproofread scanNot analysed yet
Quo cupio magis usque, magis quo conor, amicam
Esse mihi hoc video te minus atque minus.
Frustra est alternum quidquid progignit amorem,
Quidquid amicitiam jungere suevit obest.
Officiis parcam posthac; maledictaque, Phylli,
Te mea jam, mea te jam malefacta petent.
Experiar, possitne odio mollescere tandem
Effera, quae durat, pectora mitis amor.