Latin
LUDICRA, 149. Quid in Rullo ob stultitiam beato censeat invidendum
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.149
Unproofread scanNot analysed yet
Esse mihi invidiae dicis te, Rulle; nec hercle
Diffiteor: sed scin' quid tibi ego invideam?
Invideo talis quod te non spernis et esse
Non risu dignum credis, at invidia.
Hanc tibi pol, laetum quae te facit, atque beatum,
Hanc tibi ego, fateor, stultitiam invideo.