Latin
Poem 7.155
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.155
Unproofread scanNot analysed yet
Gellia formosum te spernit, Cinname. Quid ni
Spernat, nummorum cui sciat esse nihil?
Tu faciem interea curas: rem, Cinname, cura.
Odit vel pulchram Gellia pauperiem,
Et stultam vocat eximie, quae foemina nuptum
It cum formoso conjuge, ut esuriat.