Latin · Elegiac couplet
LUDICRA, 218. [217.] Consulit Gallam, quid facere debeat de suo Antigene sibi fido et mo…
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.219
Unproofread scanNot analysed yet
Ante alios fido, ante alios tibi, Galla, molesto
Quid tandem facies Antigene, haud video.
Durum ferre ultra, dirum sed pellere: magnum
Altera supplicium est, altera res facinus.
Supplicium, credo, praestat perferre. Molestus
Adsuetae incipiet forsitan esse minus.
Quid prius mirer, mihi sum incertus.
Usque male acceptus Pholoen colit usque Lycotas;
Incertum mirer quid prius, hercle mihi est.
An Pholoen, tam culta manet quod saeva; Lycotan
An mage, tam saevam quod tamen usque colit.