# Epigrammata 7.219

Rajmund Kunić, Epigrammata, LUDICRA, 218. [217.] Consulit Gallam, quid facere debeat de suo Antigene sibi fido et mo…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/7.219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/7.219

Ante alios fido, ante alios tibi, Galla, molesto
Quid tandem facies Antigene, haud video.
Durum ferre ultra, dirum sed pellere: magnum
Altera supplicium est, altera res facinus.
Supplicium, credo, praestat perferre. Molestus
Adsuetae incipiet forsitan esse minus.
Quid prius mirer, mihi sum incertus.
Usque male acceptus Pholoen colit usque Lycotas;
Incertum mirer quid prius, hercle mihi est.
An Pholoen, tam culta manet quod saeva; Lycotan
An mage, tam saevam quod tamen usque colit.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
