Latin
LUDICRA, 221. [220.] Ad Aulum, ducentem uxorem, quae fuit bis viduam
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.221
Unproofread scanNot analysed yet
Bis viduata viro conjux tibi ducitur, Aule:
Nec metuis fatum quod subiere duo?
Ah cave sis cladem: bis victrix tertia de te
Orco, si nescis, illa trophea parat.