Latin
LUDICRA, 228. [227.] De Glaucia, se fusci coloris esse dicentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.228
Unproofread scanNot analysed yet
Credo ego, qui fuscum dixit se Glaucia, fuscum
Carbonem, fuscam dixerit esse picem.
Credo ego, qui fuscam dixit te, Nevia, fuscum
Stultus ebur, fuscam dixerit esse nivem.
Ergo doce, quid sit fuscum, atque irata moneto,
Candida ne posthac, nigraque fusca vocet.