Latin
LUDICRA, 25. Ad Aulum omnia inaniter pollicentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.25
Unproofread scanNot analysed yet
Verborum largus, mihi re nil conficis, Aule;
At re, non verbis est opus, Aule, mihi.
Re mihi opus, clamo, rem parvam, perque pusillam
Multis verborum millibus antefero.
Haec summa est, fugiunt quae dicis vana per auras,
Quod possim solidum prendere, fac aliquid.