Latin · Elegiac couplet
LUDICRA, 29. Ad Postumum, supra modum laudari volentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.29
Unproofread scanNot analysed yet
Carmina laudavi tua, Postume, largius aequo,
Et mihi derisor jam prope, displicui.
Nec tamen explevi, quo pruris, laudis amorem
Atque malam videor parcus ob invidiam?
Quid de te dicam vis tandem, Postume? Sat ne
Esse putas, si te Moeonidae anteferam?
Si dicam Phoebumque patrem, doctasque Camaenas
Esse tuis victas, Postume, carminibus?
Atque tibi toto Pindi decedere regno,
Unus ut Aonio sis decus in nemore?