Latin
LUDICRA, 44. De Antigene Pollae assidente
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.44
Unproofread scanNot analysed yet
Anterior sedit, dein dexter, deinde sinister,
Usque foret Pollae ut proximus, Antigenes.
Illa importuno tandem est irata: sedenti
Ad latus et, verso corpore, terga dedit.
Sic, quod restabat solum post cetera, sedit
Antigenes Pollae denique posterior.