Latin
LUDICRA, 5. [ = Sat. 218] In odiosos tragoediarum recitatores
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.5
Unproofread scanNot analysed yet
O tragici vates, dirum genus atque cruentum,
Pergite me vestris perdere carminibus,
Quae toties jam lecta, iterumque iterumque necesse est
Mi tamen invitis auribus excipere.
Scribetur, credo, de me quoque, fabula: dicar
Vatibus et vates perditus a tragicis.