Latin · Elegiac couplet
LUDICRA, 57. Ad Corvinum, de malo carmine ab eo scripto
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.57
Unproofread scanNot analysed yet
Scribere te ut velles carmen, Corvine, rogavi,
Id tu es, facturum te, mihi pollicitus;
Nec fecisse reor. Quod mittis carmen, amice,
Non carmen, nugas at video esse meras.
Quod potes ergo, velis modo si contendere curam,
Quoque vales, uti largiter ingenio,
Fac aliud mittas dignum te; ni facis, usque
Clamabo: Sanctam prodis, amice, fidem.