Latin
LUDICRA, 79. [ Var. 198]
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.79
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Lycotam clamosum in disputando.
Quae statui, vasta propugnas voce, Lycota,
Sic, nihil ut contra dicere mi liceat.
Hiscere nam quidquid coepi, miser opprimor ista
Clamoris subito vi prope Stentorei;
Qui simul ac demum sicca jam fame residet,
Quae mihi opus, dicam leniter ac leviter.
Fors erit, haud paullo qui me potiora loquentem
Audiat arrectis auribus, atque probet.