Latin
LUDICRA, 82. Ad Quintum, sua carmina ostendere nolentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.82
Unproofread scanNot analysed yet
Carmina, quae scripsti, gestisque ostendere multis,
Oratus precibus promere, Quinte, negas.
Plectam ego te ut meritus, poenam dabis et mihi pendes,
Esse nihil gravius quo pote, supplicium.
Quid facies, inquis? Quae nunc tu promere non vis,
Cum promes, aures claudam ego carminibus.