Latin · Elegiac couplet
LUDICRA, 87. In Alfanum, Asdenti carmen recitantem in laudem Pii VI. Pontificis Maximi
Rajmund Kunić, Epigrammata 7.87
Unproofread scanNot analysed yet
Alfanus magnum dum coelo attolere Sextum
Optat, carminibus nec valet ipse suis,
Asdenti carmen sublegit, nec tamen ullo
Se adstrinxit furto, quod miser arguitur;
Invito nec enim domino id fecisse videtur,
Ipsis qui, credo, gaudet in Elysiis,
Sextum, quem vivus mirari nempe solebat,
Ornari extincti qualibet ingenio.