Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 101. Ad Lydam, quantae curae sibi sit
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.101
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda, doles, doleo; laetaris, Lyda, vicissim
Laetor ego: variat sors mea sorte tua.
Esse mihi curae qui te mirabitur ergo,
Miretur curae me simul esse mihi.