# Epigrammata 8.117

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 117. Ad Petrum filium Neapolim euntem patrui visendi causa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.117

Visere quod patruum tam gestis, Petre, paterni
Cara tibi haud dubitans linquere tecta Laris,
Non miror: dignus visi est, gaudebis, ut illum
Ornatum eximiis dotibus adspicies.
Te quoque gaudebit conspecto haud parcius ille,
Atque suae agnoscet spem columenque domus.
Quid pater interea? Quid mater cara? Sodales
Quid, te qui toto pectore diligimus?
Heu! Desiderium tamen aequa mente feremus,
Noster ne minuat gaudia vestra dolor.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
