Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 122. De Lyda et Tulla aeque cultis non aequa laude
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.122
Unproofread scanNot analysed yet
Et Lydam et Tullam multi visuntque coluntque,
Nec Lydae Tullam do tamen esse parem.
Cultores debet fortunae Tulla faventi,
Cultores debet, pol, mea Lyda sibi.
Parta sibi haec virtute sua; virtute parentum
Illa sibi, atque opibus tradita regna tenet.