# Epigrammata 8.125

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 125. Ad Lydam. De laude, quae aliis foeminis a poeta tribuitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.125

Si qua mihi magna est, praeter te, foemina, Lyda,
Magna est, quod similis creditur esse tui.
In te quae virtus placet integra, parte pusilla
In multis aliis mi placet illa sui.
Quare illis tribuo quam laudem, Lyda, tuae tu
Hanc etiam poteris laudis habere loco.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
