Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 128. Ad Postumum, de Lyda et Rufa
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.128
Unproofread scanNot analysed yet
Esse tibi mavult, aliis quam docta videri
Lyda et quae nescit singula saepe rogat.
Rufa unquam nullam, nequid nescire putetur,
Doctorum lucem quaerit ab ingenio.
Ergo illi crescit doctrinae mira supellex;
Doctrina haec omni, Postume, cassa manet.