Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 131. Ad Janum, dicentem, Lydam esse multiloquam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.131
Unproofread scanNot analysed yet
Lydam, Jane, tuam verbosam dicere noli;
Multa licet dicat, nil tamen est brevius.
Nil non cordate, sapienter, suaviter effert,
Quidquid ait, prodest et juvat eximie.
Ergo alias fari parco sermone jubeto;
Hanc fandi parcam, si sapies, esse veta.