Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 164. In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.164
Unproofread scanNot analysed yet
Cur Lydam toties celebro? Cur semper in ore,
Inque meo semper carmine Lyda sonat?
Nempe alias video laudari posse puellas,
Sic tamen hercle aliquid cogar ut excipere;
Una est Lyda omnes inter, quam sic licet omni
Laude ornare, nihil prorsus ut excipiam.