Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 174. De Lyda optima conjuge et de Joanne Pizzellio optimo viro
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.174
Unproofread scanNot analysed yet
Lauda istum, patior, quamvis, Puccine, locari
Astra super meruit laudibus eximiis.
Lauda, inquam, large quantum vis; conjuge nolo
Dicatur melior vir tamen ille sua.
Esse parem satis est: Lydam praecellere laude
Si possit, credo, non velit ipse suam.
Dic ergo: Ante omnes ceu Lyda est optima nuptas,
Sic est ante omnes optimus ille viros.