Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 176. Qua re nolit diutius laudare Lydam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.176
Unproofread scanNot analysed yet
Multa equidem scripsi de te, Lyda optima; praestat,
Nulla operae quando est gratia, desinere.
Omnia quae scripsi, veris majora putas tu,
Ast alii veris, Lyda, minora putant.
Sic, videor laudum quod prodigus et quod avarus,
Atque tibi, atque aliis, heu, male displiceo.