Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 178. In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.178
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc nostro in coetu narrasti quam, mea Lyda,
Nil potuit fieri pulchrius historia.
Et quod narrasti, mos ut tuus, omnia mire,
Nil potuit fieri dulcius eloquio.
Ergo tot rerum series longissima nulli
Non visa est, facto fine, fuisse brevis.