Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 191. Cur Lyda sibi dicatur Maria Pizzellia. Ad Julium Somaliam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.191
Unproofread scanNot analysed yet
Cur Lydam vocitem, Somalia docte, rogasti,
Istam, quae canitur rara puella mihi.
Omphale Alciden domuit, quod Lyda, vocavi
Lydam ego, me captum quae melius domuit.
Illa deum a pulchro jussit cessare labore,
Foedaque foeminea ducere pensa colu,
Haec me cessantem pulchro insudare labori,
Atque sua carmen scribere lege jubet;
Illa decus misero partum abstulit, haec mihi cogit
Me, sua dum perago jussa, parare decus.