# Epigrammata 8.191

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 191. Cur Lyda sibi dicatur Maria Pizzellia. Ad Julium Somaliam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.191

Cur Lydam vocitem, Somalia docte, rogasti,
Istam, quae canitur rara puella mihi.
Omphale Alciden domuit, quod Lyda, vocavi
Lydam ego, me captum quae melius domuit.
Illa deum a pulchro jussit cessare labore,
Foedaque foeminea ducere pensa colu,
Haec me cessantem pulchro insudare labori,
Atque sua carmen scribere lege jubet;
Illa decus misero partum abstulit, haec mihi cogit
Me, sua dum perago jussa, parare decus.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
