# Epigrammata 8.234

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 234. Ad Hippolytum Pindemontium, qui, Lyda interprete, poetam salvere jusserat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.234

Qui memor usque tui sum, candide Pindemonti,
Cunichides vidici te memorem esse mei,
Atque mihi missam post tempora longa salutem
Accepi magna non sine laetitia.
Lyda tulit, nullis non caram laudibus ambo,
Quam toto attoniti pectore suspicimus.
Haec salvere tuo jussit me nomine; carum
Fors et habet, carum quod videt esse tibi.
Perge: mei memorem semper te, semper eadem,
Et qua num didici, discere teste velim.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
