Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 265. Ad Lydam. Ne quid nimis probet
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.265
Unproofread scanNot analysed yet
Lauda quidquid erit laudandum, Lyda; caveto
Virtuti adjungas ne tamen et vitium.
Nec, quod erit dignum tantum una ex parte probari,
Ex omni (non fas id tibi) parte proba.
Plurima sunt bona mixta malis quodcumque malorum est,
Sperne, bonis positum sit licet in mediis.