Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 27. De Lydae responso
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.27
Unproofread scanNot analysed yet
Forte meum carmen dum gestat Lyda, rogata
Quid foret id, dixit scilicet, esse nihil.
Me miserum! Quae scribo illi, donoque dicatus
Illi uni vates, haec putat illa nihil?
Sed putet usque licet: vivet mea laude perenni
In his Lyda tamen, quae putat esse nihil.