Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 273. Ad Lydam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.273
Unproofread scanNot analysed yet
Nil tibi, Lyda, queo magnum praestare. Quid ergo
Restat, ni praestem laetus ut exigua,
Quodque jubes, pretio cum res caret ipsa, citatim
Exequar, ut pretium possit habere modus?
Dis etiam pietas grata est pro munere: magnum
Esse putant, magno quod dederis studio.